- UTI
- UTIapud Trebellium Pollionem, in Herode, c. 16. in XXX. Tyranno. Ingeniô eius usus Odenatus, quidquid concubinarum regalium, quidquid divitiarum gemmarumque cepit, edidem tradidit: notione sumitur non vulgari, eleganti tamen et mere Latinâ, estque ingeniô alicuius uti, pro obsequi ingenio et morem gerere. Sic uti Forô dicitur, qui sese fori cursuit, ut vulgo dicitur, accommodat, et secundium eius annonam, prout vilis aut cara est, aut merces suas proponit, aut retrahit. Un Regibus dixit Horatius, pro Regibus obsequi et illorum voluntatibus secundas agere, in notissimis illis versibus, l. 1. Ep. 17. v. 13.Si pranderet olus patienter, Regibus utiNollet Aristippus, si sciret Regibus uti,Fastidiret olus, qui me notat ---Et l. 1. Ep. 12. v. 21.Utere Pompeiô Grosphô, et; si quid petet, ultrôDefer ---Apud Plautum, Mil. Actu 3. sc. 1. v. 83. similiter uti sese dicitur, qui genio suo indulget, animoque obsequitur:Es, bibe, animo obsequere mecum, atque onera te hilaritudine,Liberae sunt aedes: liber sum autem ego: me uti volo libere.Neque aliter accipiendum illud Plauti, Captivis Sc. 4. act. 4. v. 12.Dicam ut sibi penum aliud ornet, si quidem sese uti volet.Parasitus nainque totum carnarium deturbaverat et aulas et calices confregerat, et cellas omnes refregerat, et omma denique, quae ad genium lepide curandum valent, conturbaverat, adeoque aliud sibi quaerendum habebat penu, siquidem genio suo indulgere vellet, Salmasius ad Pollion. d. l. Vide et Barthium, Animadv. Papin. passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.